Marcus Valerius Probus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Marcus Valerius Probus
Res apud Vicidata repertae:
Marcus Valerius Probus: imago
Marcus Valerius Probus: imago
Nativitas: 50 CE; Berytus
Obitus: 105;
Patria: Roma antiqua

Marcus Valerius Probus fuit grammaticus Romanus Beryti natus qui dimidio alterius saeculi primi post Christum natum in arte sua effloruit.

Velut miles Romam profectus se litteris dedere coepit. Doctos Alexandrinos imitans primo editiones criticas Lucretii, Vergilii, Horatii et Persii curavit.

Eius maxima dilectia autem penes litteras antiquissimas fuisse videtur. Nobis servata est epitoma de compendiariis sigillis iuridicis quam edidit Theodorus Mommsen anno 1864 Lipsiae. Falso autem et alia scripta grammaticalia ei attributa sunt: »Catholica« de nominibus et verbis temporalibus; »Ars vaticana« de octo orationum partibus; »Appendix Probi« de pronuntiatu linguae Latinae; commentarius in Vergilii »Bucolicon« et »Georgicon« libros.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Steup: De Probis grammaticis (Ienae 1871)
  • Beck: M. Valerio de Probo (Groningen 1886)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Treccani •